De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  2. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  3. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  4. floribus et sertis operit postisque superbos
  5. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  6. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  7. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  8. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  9. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  10. plus videat quam mortali concedere par est.
  11. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  12. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  13. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  14. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  15. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  16. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  17. praetermittere et humanis concedere rebus.
  18. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  19. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  20. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  21. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  22. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  23. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  24. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  25. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  26. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  27. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  28. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  29. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  30. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  31. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  32. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  33. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  34. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  35. Et commiscendo quom semine forte virilem
  36. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  37. tum similes matrum materno semine fiunt,
  38. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  39. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  40. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  41. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  42. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,