De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  2. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  3. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  4. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  5. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  6. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  7. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  8. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  9. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  10. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  11. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  12. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  13. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  14. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  15. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  16. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  17. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  18. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  19. et praetermittas animi vitia omnia primum
  20. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  21. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  22. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  23. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  24. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  25. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  26. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  27. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  28. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  29. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  30. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  31. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  32. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  33. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  34. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  35. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  36. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  37. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  38. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  39. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  40. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  41. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  42. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi