De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  2. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  3. possint et referant proavorum saepe figuras,
  4. propterea quia multa modis primordia multis
  5. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  6. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  7. inde Venus varia producit sorte figuras,
  8. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  9. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  10. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  11. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  12. maternoque mares existunt corpore creti;
  13. semper enim partus duplici de semine constat,
  14. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  15. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  16. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  17. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  18. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  19. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  20. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  21. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  22. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  23. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  24. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  25. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  26. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  27. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  28. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  29. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  30. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  31. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  32. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  33. atque alias alii complent magis ex aliisque
  34. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  35. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  36. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  37. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  38. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  39. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  40. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  41. usque adeo magni refert, ut semina possint
  42. seminibus commisceri genitaliter apta