De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  2. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  3. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  4. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  5. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  6. quod fieri contra totum natura repugnat;
  7. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  8. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  9. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  10. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  11. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  12. ex hominis vero facie pulchroque colore
  13. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  14. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  15. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  16. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  17. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  18. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  19. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  20. nec satiare queunt spectando corpora coram
  21. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  22. possunt errantes incerti corpore toto.
  23. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  24. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  25. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  26. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  27. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  28. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  29. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  30. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  31. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  32. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  33. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  34. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  35. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  36. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  37. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  38. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  39. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  40. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  41. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  42. labitur interea res et Babylonia fiunt
  43. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  44. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  45. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  46. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  47. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  48. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  49. eximia veste et victu convivia, ludi,
  50. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  51. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  52. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  53. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  54. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  55. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  56. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  57. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  58. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  59. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  60. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  61. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  62. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  63. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  64. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  65. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  66. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  67. et tamen implicitus quoque possis inque peditus