De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  2. et praetermittas animi vitia omnia primum
  3. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  4. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  5. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  6. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  7. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  8. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  9. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  10. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  11. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  12. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  13. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  14. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  15. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  16. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  17. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  18. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  19. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  20. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  21. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  22. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  23. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  24. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  25. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  26. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  27. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  28. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  29. floribus et sertis operit postisque superbos
  30. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  31. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  32. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  33. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  34. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  35. plus videat quam mortali concedere par est.
  36. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  37. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  38. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  39. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  40. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  41. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  42. praetermittere et humanis concedere rebus.
  43. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  44. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  45. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  46. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  47. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  48. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  49. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  50. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  51. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  52. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  53. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  54. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  55. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  56. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  57. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  58. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  59. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  60. Et commiscendo quom semine forte virilem
  61. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  62. tum similes matrum materno semine fiunt,
  63. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  64. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  65. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  66. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  67. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,