De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  2. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  3. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  4. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  5. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  6. nec retinere semel conversum unius amore
  7. et servare sibi curam certumque dolorem;
  8. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  9. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  10. si non prima novis conturbes volnera plagis
  11. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  12. aut alio possis animi traducere motus.
  13. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  14. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  15. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  16. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  17. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  18. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  19. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  20. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  21. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  22. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  23. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  24. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  25. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  26. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  27. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  28. quod fieri contra totum natura repugnat;
  29. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  30. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  31. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  32. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  33. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  34. ex hominis vero facie pulchroque colore
  35. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  36. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  37. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  38. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  39. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  40. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  41. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  42. nec satiare queunt spectando corpora coram
  43. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  44. possunt errantes incerti corpore toto.
  45. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  46. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  47. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  48. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  49. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  50. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  51. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  52. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  53. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  54. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  55. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  56. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  57. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  58. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  59. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  60. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  61. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  62. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  63. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  64. labitur interea res et Babylonia fiunt
  65. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  66. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  67. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  68. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  69. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  70. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  71. eximia veste et victu convivia, ludi,
  72. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  73. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  74. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  75. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  76. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  77. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  78. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  79. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  80. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  81. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  82. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  83. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  84. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  85. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.