De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  2. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  3. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  4. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  5. cernere saltantis et mollia membra moventis
  6. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  7. auribus accipere et consessum cernere eundem
  8. scenaique simul varios splendere decores.
  9. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  10. et quibus in rebus consuerint esse operati
  11. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  12. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  13. in somnis sudare tamen spirareque semper
  14. et quasi de palma summas contendere viris
  15. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  16. venantumque canes in molli saepe quiete
  17. iactant crura tamen subito vocisque repente
  18. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  19. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  20. expergefactique secuntur inania saepe
  21. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  22. donec discussis redeant erroribus ad se.
  23. at consueta domi catulorum blanda propago
  24. discutere et corpus de terra corripere instant,
  25. iactant crura tamen subito vocisque repente
  26. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  27. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  28. expergefactique secuntur inania saepe
  29. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  30. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  31. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  32. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  33. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  34. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  35. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  36. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  37. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  38. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  39. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  40. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  41. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  42. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  43. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  44. indicioque sui facti persaepe fuere.
  45. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  46. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  47. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  48. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  49. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  50. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  51. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  52. somno devincti credunt se extollere vestem,
  53. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  54. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  55. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  56. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  57. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  58. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  59. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  60. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  61. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  62. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  63. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  64. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  65. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  66. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  67. per membra atque artus decedit corpore toto,
  68. in loca conveniens nervorum certa cietque
  69. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  70. inritata tument loca semine fitque voluntas
  71. eicere id quo se contendit dira lubido,
  72. incitat inritans loca turgida semine multo
  73. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  74. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  75. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  76. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  77. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  78. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  79. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  80. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  81. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  82. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  83. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  84. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  85. stillavit gutta et successit frigida cura;