De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  2. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  3. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  4. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  5. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  6. et praetermittas animi vitia omnia primum
  7. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  8. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  9. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  10. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  11. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  12. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  13. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  14. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  15. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  16. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  17. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  18. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  19. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  20. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  21. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  22. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  23. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  24. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  25. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  26. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  27. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  28. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  29. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  30. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  31. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  32. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  33. floribus et sertis operit postisque superbos
  34. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  35. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  36. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  37. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  38. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  39. plus videat quam mortali concedere par est.
  40. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  41. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  42. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  43. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  44. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  45. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  46. praetermittere et humanis concedere rebus.
  47. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  48. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  49. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  50. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  51. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  52. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  53. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  54. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  55. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  56. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  57. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  58. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  59. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  60. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  61. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  62. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  63. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  64. Et commiscendo quom semine forte virilem
  65. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  66. tum similes matrum materno semine fiunt,
  67. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  68. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  69. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  70. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  71. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  72. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  73. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  74. possint et referant proavorum saepe figuras,
  75. propterea quia multa modis primordia multis
  76. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  77. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  78. inde Venus varia producit sorte figuras,
  79. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  80. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  81. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  82. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  83. maternoque mares existunt corpore creti;
  84. semper enim partus duplici de semine constat,
  85. atque utri similest magis id quod cumque creatur,