De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  2. qui petere a populo fasces saevasque secures
  3. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  4. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  5. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  6. hoc est adverso nixantem trudere monte
  7. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  8. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  9. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  10. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  11. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  12. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  13. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  14. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  15. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  16. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  17. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  18. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  19. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  20. sed metus in vita poenarum pro male factis