De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est insignibus insignis scelerisque luela,
  2. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  3. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  4. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  5. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  6. nec videt interea qui terminus esse malorum
  7. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  8. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  9. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  10. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  11. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  12. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  13. inde alii multi reges rerumque potentes
  14. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  15. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  16. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  17. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  18. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  19. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  20. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,