De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temporis exponit post mortem denique nostram.
  2. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  3. quicquam, non omni somno securius exstat?
  4. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  5. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  6. nec miser inpendens magnum timet saxum
  7. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  8. sed magis in vita divom metus urget inanis
  9. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  10. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  11. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  12. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  13. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  14. qui non sola novem dispessis iugera membris
  15. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  16. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  17. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  18. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  19. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  20. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.