De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  2. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  3. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  4. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  5. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  6. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  7. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  8. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  9. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  10. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  11. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  12. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  13. in nullo caput interea sit forte dolore.
  14. Praeterea molli cum somno dedita membra
  15. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  16. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  17. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  18. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  19. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  20. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  21. principio fit uti detracto corpore multo
  22. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  23. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  24. diffugere forasque per os est editus ,
  25. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  26. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  27. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  28. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  29. semina, curare in membris ut vita moretur.
  30. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  31. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  32. quapropter quoniam est animi natura reperta
  33. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  34. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  35. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  36. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  37. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  38. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  39. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  40. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  41. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  42. idque situm media regione in pectoris haeret.
  43. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  44. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  45. cetera pars animae per totum dissita corpus
  46. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  47. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  48. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  49. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  50. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  51. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  52. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  53. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  54. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  55. consentire animam totam per membra videmus
  56. sudoresque ita palloremque existere toto
  57. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,