De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  2. denique concidere ex animi terrore videmus
  3. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  4. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  5. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  6. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  7. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  8. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  9. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  10. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  11. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  12. corporea natura animum constare animamque?
  13. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  14. consentire animum nobis in corpore cernis.
  15. si minus offendit vitam vis horrida teli
  16. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  17. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  18. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  19. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  20. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  21. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  22. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  23. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  24. principio esse aio persuptilem atque minutis
  25. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  26. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  27. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  28. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  29. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  30. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  31. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  32. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  33. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  34. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  35. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  36. at contra mellis constantior est natura
  37. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  38. haeret enim inter se magis omnis materiai
  39. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  40. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  41. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  42. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  43. at contra lapidum coniectum spicarumque
  44. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  45. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  46. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  47. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  48. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  49. mobilis egregie, perquam constare necessest
  50. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  51. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  52. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  53. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  54. quam tenui constet textura quamque loco se
  55. contineat parvo, si possit conglomerari,
  56. quod simul atque hominem leti secura quies est
  57. indepta atque animi natura animaeque recessit,