De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec miser inpendens magnum timet saxum
  2. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  3. sed magis in vita divom metus urget inanis
  4. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  5. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  6. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  7. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  8. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  9. qui non sola novem dispessis iugera membris
  10. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  11. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  12. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  13. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  14. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  15. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  16. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  17. qui petere a populo fasces saevasque secures
  18. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  19. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  20. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  21. hoc est adverso nixantem trudere monte
  22. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  23. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  24. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  25. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  26. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  27. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  28. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  29. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  30. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  31. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  32. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  33. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  34. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  35. sed metus in vita poenarum pro male factis
  36. est insignibus insignis scelerisque luela,
  37. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  38. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  39. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  40. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  41. nec videt interea qui terminus esse malorum
  42. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  43. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  44. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  45. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  46. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  47. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  48. inde alii multi reges rerumque potentes
  49. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  50. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  51. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  52. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  53. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  54. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  55. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,