De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  2. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  3. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  4. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  5. denique Democritum post quam matura vetustas
  6. admonuit memores motus languescere mentis,
  7. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  8. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  9. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  10. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  11. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  12. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  13. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  14. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  15. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  16. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  17. ebrius urgeris multis miser undique curis
  18. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  19. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  20. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  21. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  22. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  23. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  24. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  25. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  26. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  27. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  28. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  29. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  30. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  31. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  32. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  33. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  34. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  35. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  36. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  37. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  38. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  39. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  40. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  41. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  42. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  43. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  44. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  45. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  46. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  47. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  48. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  49. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  50. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  51. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  52. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  53. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  54. tempore de mortis nec delibare valemus,
  55. quo minus esse diu possimus forte perempti.