De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  2. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  3. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  4. maior enim turbae disiectus materiai
  5. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  6. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  7. Denique si vocem rerum natura repente.
  8. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  9. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  10. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  11. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  12. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  13. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  14. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  15. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  16. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  17. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  18. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  19. non potius vitae finem facis atque laboris?
  20. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  21. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  22. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  23. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  24. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  25. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  26. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  27. naturam et veram verbis exponere causam?
  28. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  29. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  30. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  31. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  32. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  33. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  34. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  35. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  36. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  37. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  38. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  39. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  40. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  41. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  42. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  43. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  44. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  45. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  46. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  47. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  48. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  49. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  50. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  51. temporis exponit post mortem denique nostram.
  52. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  53. quicquam, non omni somno securius exstat?
  54. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  55. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.