De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  2. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  3. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  4. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  5. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  6. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  7. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  8. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  9. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  10. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  11. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  12. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  13. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  14. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  15. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  16. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  17. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  18. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  19. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  20. hoc igitur speculum nobis natura futuri