De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  2. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  3. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  4. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  5. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  6. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  7. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  8. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  9. non potius vitae finem facis atque laboris?
  10. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  11. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  12. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  13. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  14. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  15. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  16. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  17. naturam et veram verbis exponere causam?
  18. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  19. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  20. non merito inclamet magis et voce increpet acri: