De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  2. naturam et veram verbis exponere causam?
  3. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  4. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  5. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  6. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  7. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  8. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  9. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  10. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  11. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  12. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  13. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  14. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  15. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  16. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  17. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  18. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  19. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  20. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  21. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  22. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  23. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  24. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  25. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  26. temporis exponit post mortem denique nostram.
  27. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  28. quicquam, non omni somno securius exstat?
  29. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  30. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  31. nec miser inpendens magnum timet saxum
  32. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  33. sed magis in vita divom metus urget inanis
  34. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  35. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  36. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  37. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  38. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  39. qui non sola novem dispessis iugera membris
  40. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  41. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  42. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  43. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  44. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  45. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  46. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  47. qui petere a populo fasces saevasque secures
  48. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  49. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  50. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  51. hoc est adverso nixantem trudere monte
  52. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  53. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  54. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  55. atque explere bonis rebus satiareque numquam,