De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  2. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  3. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  4. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  5. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  6. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  7. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  8. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  9. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  10. sed metus in vita poenarum pro male factis
  11. est insignibus insignis scelerisque luela,
  12. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  13. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  14. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  15. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  16. nec videt interea qui terminus esse malorum
  17. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  18. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  19. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  20. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  21. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  22. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  23. inde alii multi reges rerumque potentes
  24. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  25. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  26. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  27. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  28. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  29. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  30. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  31. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  32. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  33. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  34. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  35. denique Democritum post quam matura vetustas
  36. admonuit memores motus languescere mentis,
  37. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  38. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  39. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  40. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  41. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  42. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  43. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  44. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  45. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  46. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  47. ebrius urgeris multis miser undique curis
  48. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  49. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  50. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  51. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  52. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  53. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  54. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  55. commutare locum, quasi onus deponere possit.