De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  2. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  3. non poteris factis florentibus esse tuisque
  4. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  5. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  6. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  7. iam desiderium rerum super insidet una.'
  8. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  9. dissoluant animi magno se angore metuque.
  10. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  11. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  12. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  13. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  14. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  15. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  16. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  17. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  18. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  19. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  20. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  21. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  22. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  23. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  24. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  25. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  26. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  27. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  28. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  29. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  30. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  31. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  32. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  33. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  34. maior enim turbae disiectus materiai
  35. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  36. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  37. Denique si vocem rerum natura repente.
  38. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  39. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  40. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  41. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  42. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  43. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  44. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  45. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  46. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  47. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  48. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  49. non potius vitae finem facis atque laboris?
  50. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  51. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  52. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  53. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  54. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  55. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',