De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  2. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  3. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  4. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  5. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  6. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  7. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  8. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  9. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  10. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  11. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  12. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  13. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  14. maior enim turbae disiectus materiai
  15. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  16. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  17. Denique si vocem rerum natura repente.
  18. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  19. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  20. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?