De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiant, sed naturae species ratioque.
  2. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  3. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  4. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  5. atque oculei partes animantis totius extant.
  6. ---
  7. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  8. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  9. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  10. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  11. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  12. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  13. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  14. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  15. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  16. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  17. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  18. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  19. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  20. in nullo caput interea sit forte dolore.
  21. Praeterea molli cum somno dedita membra
  22. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  23. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  24. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  25. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  26. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  27. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  28. principio fit uti detracto corpore multo
  29. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  30. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  31. diffugere forasque per os est editus ,
  32. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  33. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  34. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  35. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  36. semina, curare in membris ut vita moretur.
  37. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  38. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  39. quapropter quoniam est animi natura reperta
  40. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  41. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  42. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  43. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  44. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  45. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  46. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  47. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  48. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  49. idque situm media regione in pectoris haeret.
  50. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  51. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  52. cetera pars animae per totum dissita corpus
  53. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  54. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  55. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  56. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  57. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  58. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  59. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  60. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  61. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  62. consentire animam totam per membra videmus
  63. sudoresque ita palloremque existere toto
  64. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  65. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  66. denique concidere ex animi terrore videmus
  67. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  68. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  69. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  70. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  71. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  72. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  73. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  74. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  75. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  76. corporea natura animum constare animamque?
  77. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  78. consentire animum nobis in corpore cernis.
  79. si minus offendit vitam vis horrida teli
  80. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  81. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  82. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  83. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  84. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  85. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  86. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  87. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  88. principio esse aio persuptilem atque minutis
  89. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  90. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  91. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  92. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  93. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  94. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  95. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  96. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  97. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  98. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  99. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  100. at contra mellis constantior est natura
  101. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  102. haeret enim inter se magis omnis materiai
  103. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  104. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  105. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  106. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  107. at contra lapidum coniectum spicarumque
  108. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  109. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  110. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  111. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  112. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  113. mobilis egregie, perquam constare necessest
  114. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  115. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  116. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  117. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  118. quam tenui constet textura quamque loco se
  119. contineat parvo, si possit conglomerari,
  120. quod simul atque hominem leti secura quies est
  121. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  122. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  123. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  124. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  125. ergo animam totam perparvis esse necessest
  126. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  127. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  128. extima membrorum circumcaesura tamen se
  129. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  130. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  131. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  132. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  133. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  134. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  135. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  136. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  137. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  138. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  139. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  140. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  141. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  142. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  143. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  144. rara quod eius enim constat natura, necessest
  145. inter eum primordia multa moveri.
  146. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  147. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  148. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  149. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  150. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  151. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  152. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  153. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  154. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  155. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  156. inde calor motus et venti caeca potestas
  157. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  158. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  159. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  160. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  161. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  162. permanare malum, quin omnia perturbentur
  163. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  164. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  165. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  166. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  167. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  168. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  169. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  170. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  171. inter enim cursant primordia principiorum
  172. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  173. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  174. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  175. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  176. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  177. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  178. sic calor atque et venti caeca potestas
  179. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  180. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  181. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  182. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  183. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  184. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  185. quod genus in nostris membris et corpore toto
  186. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  187. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  188. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  189. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  190. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  191. consimili ratione necessest ventus et
  192. et calor inter se vigeant commixta per artus
  193. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  194. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  195. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  196. interemant sensum diductaque solvant.
  197. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  198. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  199. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  200. quae ciet horrorem membris et concitat artus;