De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  2. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  3. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  4. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  5. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  6. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  7. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  8. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  9. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  10. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  11. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  12. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  13. sint genere. in primis animalibus indice mente
  14. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  15. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  16. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  17. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  18. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  19. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  20. quando quidem vitae depactus terminus alte
  21. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  22. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  23. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  24. libera continuo, dominis privata superbis,
  25. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  26. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  27. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  28. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  29. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  30. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  31. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  32. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  33. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  34. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  35. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  36. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  37. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  38. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  39. primigenum maris et terrae solisque coortum
  40. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  41. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  42. unde mare et terrae possent augescere et unde
  43. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  44. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  45. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  46. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  47. umor ad umorem, terreno corpore terra
  48. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  49. donique ad extremum crescendi perfica finem
  50. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  51. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  52. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  53. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  54. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  55. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  56. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  57. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  58. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  59. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  60. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  61. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  62. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  63. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  64. inde minutatim vires et robur adultum
  65. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  66. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  67. et quo latior est, in cunctas undique partis
  68. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  69. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  70. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  71. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  72. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  73. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  74. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  75. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  76. corpora conficere et plagis infesta domare.
  77. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  78. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  79. omnia debet enim cibus integrare novando
  80. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  81. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  82. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  83. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  84. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  85. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  86. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  87. aurea de caelo demisit funis in arva
  88. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  89. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  90. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  91. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  92. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  93. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  94. conterimusque boves et viris agricolarum,
  95. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  96. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  97. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  98. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  99. et cum tempora temporibus praesentia confert
  100. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  101. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  102. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  103. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  104. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  105. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  106. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  107. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei