De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam quoque pacati status ille,
  2. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  3. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  4. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  5. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  6. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  7. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  8. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  9. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  10. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  11. at natura boum placido magis vivit
  12. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  13. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  14. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  15. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  16. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  17. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  18. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  19. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  20. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  21. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  22. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  23. inque aliis rebus multis differre necessest
  24. naturas hominum varias moresque sequacis;
  25. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  26. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  27. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  28. illud in his rebus video firmare potesse,
  29. usque adeo naturarum vestigia linqui
  30. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  31. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  32. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  33. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  34. nam communibus inter se radicibus haerent
  35. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  36. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  37. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  38. sic animi atque animae naturam corpore toto
  39. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  40. inplexis ita principiis ab origine prima
  41. inter se fiunt consorti praedita vita,
  42. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  43. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  44. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  45. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  46. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  47. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  48. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  49. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  50. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  51. discidium possunt artus perferre relicti,
  52. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  53. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  54. mutua vitalis discunt contagia motus,
  55. maternis etiam membris alvoque reposta,
  56. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  57. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  58. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  59. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  60. atque animam credit permixtam corpore toto
  61. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  62. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  63. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  64. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  65. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  66. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  67. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  68. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  69. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  70. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  71. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  72. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  73. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  74. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  75. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  76. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  77. iam magis exemptis oculis debere videtur
  78. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  79. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  80. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  81. corporis atque animi primordia singula primis
  82. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  83. nam cum multo sunt animae elementa minora
  84. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  85. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  86. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  87. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  88. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  89. intervalla tenere exordia prima animai.
  90. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  91. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  92. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  93. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  94. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  95. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  96. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  97. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  98. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  99. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  100. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  101. quam primordia sentiscant concussa animai,
  102. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  103. et quam in his intervallis tuditantia possint
  104. concursare coire et dissultare vicissim.
  105. Et magis est animus vitai claustra
  106. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  107. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  108. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  109. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  110. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  111. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  112. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  113. truncus adempta anima circum membrisque remota
  114. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  115. si non omnimodis, at magna parte animai
  116. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  117. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  118. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  119. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  120. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  121. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  122. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  123. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  124. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  125. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  126. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  127. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  128. conquisita diu dulcique reperta labore
  129. digna tua pergam disponere carmina vita.
  130. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  131. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  132. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  133. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  134. Principio quoniam tenuem constare minutis
  135. corporibus docui multoque minoribus esse
  136. principiis factam quam liquidus umor aquai
  137. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  138. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  139. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  140. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  141. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  142. nam procul haec dubio nobis simulacra
  143. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  144. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  145. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  146. crede animam quoque diffundi multoque perire
  147. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  148. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  149. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  150. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  151. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  152. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  153. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  154. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  155. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  156. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  157. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  158. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  159. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  160. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  161. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  162. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  163. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  164. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  165. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  166. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  167. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  168. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  169. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  170. sic animum curas acris luctumque metumque;
  171. quare participem leti quoque convenit esse.
  172. quin etiam morbis in corporis avius errat
  173. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  174. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  175. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  176. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  177. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  178. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  179. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  180. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  181. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  182. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  183. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  184. et pariter mentem sanari corpus inani
  185. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  186. acris et in venas discessit diditus ardor,
  187. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  188. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  189. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  190. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  191. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  192. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  193. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  194. significant, paulo si durior insinuarit
  195. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  196. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  197. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  198. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  199. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat