De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  2. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  3. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  4. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  5. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  6. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  7. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  8. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  9. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  10. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  11. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  12. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  13. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  14. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  15. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  16. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  17. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  18. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  19. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  20. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  21. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  22. aut in melle situm suffocari atque rigere
  23. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  24. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  25. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  26. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  27. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  28. non poteris factis florentibus esse tuisque
  29. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  30. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  31. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  32. iam desiderium rerum super insidet una.'
  33. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  34. dissoluant animi magno se angore metuque.
  35. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  36. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  37. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  38. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  39. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  40. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  41. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  42. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  43. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  44. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  45. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  46. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  47. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  48. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  49. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  50. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  51. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  52. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  53. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  54. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  55. longe ab sensiferis primordia motibus errant,