De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  2. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  3. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  4. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  5. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  6. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  7. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  8. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  9. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  10. ---
  11. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  12. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  13. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  14. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  15. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  16. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  17. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  18. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  19. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  20. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  21. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  22. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  23. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  24. omnibus humanis esset terraque marique,
  25. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  26. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  27. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  28. accidere omnino poterit sensumque movere,
  29. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  30. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  31. distractast animi natura animaeque potestas,
  32. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  33. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  34. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  35. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  36. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  37. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  38. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  39. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  40. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  41. nam cum respicias inmensi temporis omne
  42. praeteritum spatium, tum motus materiai
  43. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  44. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  45. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  46. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  47. inter enim iectast vitai pausa vageque
  48. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  49. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  50. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  51. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  52. illum cui possint incommoda conciliari,
  53. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  54. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  55. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  56. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.