De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  2. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  3. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  4. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  5. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  6. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  7. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  8. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  9. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  10. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  11. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  12. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  13. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  14. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  15. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  16. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  17. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  18. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  19. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  20. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  21. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  22. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  23. aut in melle situm suffocari atque rigere
  24. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  25. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  26. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  27. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  28. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  29. non poteris factis florentibus esse tuisque
  30. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  31. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  32. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  33. iam desiderium rerum super insidet una.'
  34. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  35. dissoluant animi magno se angore metuque.
  36. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  37. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  38. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  39. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  40. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  41. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  42. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  43. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  44. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  45. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  46. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  47. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  48. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  49. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  50. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  51. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  52. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  53. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  54. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  55. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  56. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  57. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  58. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  59. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  60. maior enim turbae disiectus materiai
  61. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  62. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  63. Denique si vocem rerum natura repente.
  64. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  65. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  66. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  67. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  68. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  69. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  70. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  71. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  72. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  73. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  74. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  75. non potius vitae finem facis atque laboris?
  76. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  77. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  78. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  79. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  80. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  81. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  82. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  83. naturam et veram verbis exponere causam?
  84. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  85. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  86. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  87. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  88. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  89. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  90. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  91. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  92. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  93. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  94. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  95. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  96. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  97. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  98. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  99. materies opus est, ut crescant postera saecla;