De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  2. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  3. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  4. an metuit conclusa manere in corpore putri
  5. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  6. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  7. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  8. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  9. expectare immortalis mortalia membra
  10. innumero numero certareque praeproperanter
  11. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  12. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  13. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  14. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  15. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  16. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  17. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  18. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  19. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  20. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  21. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  22. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  23. posset et innasci quavis in parte soleret,
  24. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  25. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  26. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  27. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  28. totum posse extra corpus durare genique.
  29. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  30. confiteare animam distractam in corpore toto.
  31. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  32. consentire putare et fungi mutua posse
  33. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  34. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  35. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  36. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  37. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  38. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  39. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  40. dissociare intus partis, ut materiai
  41. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  42. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  43. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  44. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  45. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  46. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  47. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  48. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  49. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  50. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  51. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  52. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  53. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  54. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  55. ---
  56. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  57. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  58. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  59. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  60. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  61. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  62. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  63. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  64. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  65. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  66. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  67. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  68. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  69. omnibus humanis esset terraque marique,
  70. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  71. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  72. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  73. accidere omnino poterit sensumque movere,
  74. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  75. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  76. distractast animi natura animaeque potestas,
  77. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  78. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  79. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  80. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  81. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  82. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  83. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  84. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  85. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  86. nam cum respicias inmensi temporis omne
  87. praeteritum spatium, tum motus materiai
  88. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  89. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  90. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  91. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  92. inter enim iectast vitai pausa vageque
  93. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  94. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  95. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  96. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  97. illum cui possint incommoda conciliari,
  98. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  99. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  100. differre an nullo fuerit iam tempore natus,