De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  2. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  3. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  4. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  5. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  6. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  7. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  8. temporis exponit post mortem denique nostram.
  9. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  10. quicquam, non omni somno securius exstat?
  11. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  12. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  13. nec miser inpendens magnum timet saxum
  14. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  15. sed magis in vita divom metus urget inanis
  16. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  17. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  18. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  19. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  20. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  21. qui non sola novem dispessis iugera membris
  22. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  23. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  24. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  25. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  26. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  27. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  28. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  29. qui petere a populo fasces saevasque secures
  30. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  31. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  32. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  33. hoc est adverso nixantem trudere monte
  34. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  35. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  36. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  37. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  38. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  39. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  40. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  41. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  42. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  43. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  44. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  45. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  46. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  47. sed metus in vita poenarum pro male factis
  48. est insignibus insignis scelerisque luela,
  49. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  50. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  51. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  52. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  53. nec videt interea qui terminus esse malorum
  54. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  55. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  56. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  57. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  58. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  59. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  60. inde alii multi reges rerumque potentes
  61. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  62. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  63. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  64. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  65. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  66. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  67. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  68. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  69. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  70. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  71. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  72. denique Democritum post quam matura vetustas
  73. admonuit memores motus languescere mentis,
  74. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  75. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  76. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  77. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  78. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  79. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  80. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  81. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  82. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  83. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  84. ebrius urgeris multis miser undique curis
  85. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  86. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  87. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  88. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  89. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  90. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  91. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  92. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  93. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  94. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  95. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  96. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  97. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  98. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  99. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,