De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  2. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  3. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  4. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  5. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  6. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  7. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  8. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  9. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  10. non radii solis neque lucida tela diei
  11. discutiant, sed naturae species ratioque.
  12. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  13. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  14. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  15. atque oculei partes animantis totius extant.
  16. ---
  17. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  18. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  19. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  20. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  21. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  22. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  23. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  24. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  25. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  26. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  27. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  28. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  29. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  30. in nullo caput interea sit forte dolore.
  31. Praeterea molli cum somno dedita membra
  32. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  33. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  34. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  35. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  36. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  37. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  38. principio fit uti detracto corpore multo
  39. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  40. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  41. diffugere forasque per os est editus ,
  42. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  43. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  44. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  45. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  46. semina, curare in membris ut vita moretur.
  47. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  48. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  49. quapropter quoniam est animi natura reperta
  50. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  51. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  52. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  53. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  54. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  55. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  56. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  57. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  58. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  59. idque situm media regione in pectoris haeret.