De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  2. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  3. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  4. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  5. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  6. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  7. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  8. qualia sint et quam variis distantia formis
  9. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  10. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  11. hasce secundum res animi natura videtur
  12. atque animae claranda meis iam versibus esse
  13. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  14. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  15. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  16. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  17. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  18. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  19. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  20. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  21. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  22. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  23. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  24. extorres idem patria longeque fugati
  25. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  26. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  27. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  28. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  29. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  30. acrius advertunt animos ad religionem.
  31. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  32. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  33. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  34. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  35. denique avarities et honorum caeca cupido,
  36. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  37. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  38. noctes atque dies niti praestante labore
  39. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  40. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  41. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  42. semota ab dulci vita stabilique videtur
  43. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  44. unde homines dum se falso terrore coacti
  45. effugisse volunt longe longeque remosse,
  46. sanguine civili rem conflant divitiasque
  47. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  48. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  49. et consanguineum mensas odere timentque.
  50. consimili ratione ab eodem saepe timore
  51. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  52. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  53. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  54. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  55. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  56. percipit humanos odium lucisque videndae,
  57. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  58. obliti fontem curarum hunc esse timorem: