De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  2. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  3. cetera pars animae per totum dissita corpus
  4. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  5. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  6. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  7. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  8. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  9. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  10. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  11. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  12. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  13. consentire animam totam per membra videmus
  14. sudoresque ita palloremque existere toto
  15. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  16. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  17. denique concidere ex animi terrore videmus
  18. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  19. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  20. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  21. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  22. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  23. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  24. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  25. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  26. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  27. corporea natura animum constare animamque?
  28. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  29. consentire animum nobis in corpore cernis.
  30. si minus offendit vitam vis horrida teli
  31. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  32. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  33. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  34. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  35. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  36. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  37. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  38. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  39. principio esse aio persuptilem atque minutis
  40. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  41. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  42. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  43. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  44. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  45. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  46. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  47. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  48. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  49. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  50. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  51. at contra mellis constantior est natura
  52. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  53. haeret enim inter se magis omnis materiai
  54. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  55. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  56. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  57. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  58. at contra lapidum coniectum spicarumque