De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin animas hominum dicent in corpora semper
  2. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  3. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  4. si non, certa suo quia semine seminioque
  5. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  6. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  7. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  8. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  9. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  10. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  11. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  12. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  13. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  14. an metuit conclusa manere in corpore putri
  15. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  16. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  17. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  18. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  19. expectare immortalis mortalia membra
  20. innumero numero certareque praeproperanter
  21. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  22. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  23. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  24. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  25. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  26. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  27. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  28. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  29. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  30. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  31. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  32. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  33. posset et innasci quavis in parte soleret,
  34. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  35. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  36. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  37. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  38. totum posse extra corpus durare genique.
  39. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  40. confiteare animam distractam in corpore toto.
  41. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  42. consentire putare et fungi mutua posse
  43. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  44. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  45. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  46. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  47. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  48. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  49. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  50. dissociare intus partis, ut materiai
  51. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  52. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  53. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  54. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  55. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,