De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  2. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  3. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  4. particulae quibus haec animi natura creatur,
  5. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  6. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  7. quapropter neque natali privata videtur
  8. esse die natura animae nec funeris expers.
  9. Semina praeterea linquontur necne animai
  10. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  11. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  12. partibus amissis quoniam libata recessit.
  13. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  14. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  15. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  16. expirant atque unde animantum copia tanta
  17. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  18. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  19. vermibus et privas in corpora posse venire
  20. credis nec reputas cur milia multa animarum
  21. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  22. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  23. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  24. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  25. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  26. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  27. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  28. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  29. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  30. et mala multa animus contage fungitur eius.
  31. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  32. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  33. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  34. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  35. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  36. conexae neque consensu contagia fient.
  37. Denique cur acris violentia triste leonum
  38. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  39. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  40. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  41. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  42. si non, certa suo quia semine seminioque
  43. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  44. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  45. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  46. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  47. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  48. accipiter fugiens veniente columba,
  49. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  50. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  51. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  52. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  53. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  54. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  55. denique ut intereant una cum corpore cunctae.