De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  2. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  3. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  4. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  5. et mala multa animus contage fungitur eius.
  6. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  7. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  8. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  9. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  10. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  11. conexae neque consensu contagia fient.
  12. Denique cur acris violentia triste leonum
  13. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  14. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  15. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  16. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  17. si non, certa suo quia semine seminioque
  18. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  19. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  20. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  21. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  22. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  23. accipiter fugiens veniente columba,
  24. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  25. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  26. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  27. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  28. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  29. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  30. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  31. sin animas hominum dicent in corpora semper
  32. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  33. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  34. si non, certa suo quia semine seminioque
  35. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  36. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  37. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  38. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  39. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  40. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  41. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  42. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  43. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  44. an metuit conclusa manere in corpore putri
  45. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  46. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  47. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  48. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  49. expectare immortalis mortalia membra
  50. innumero numero certareque praeproperanter
  51. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  52. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  53. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  54. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  55. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto