De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  2. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  3. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  4. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  5. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  6. inferri solitast animi vivata potestas
  7. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  8. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  9. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  10. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  11. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  12. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  13. expertis animas nec leti lege solutas;
  14. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  15. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  16. quod fieri totum contra manifesta docet res
  17. ita conexa est per venas viscera nervos
  18. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  19. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  20. et lapis oppressus subitis e frugibus
  21. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  22. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  23. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  24. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  25. permanare animam nobis per membra solere,
  26. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  27. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  28. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  29. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  30. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  31. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  32. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  33. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  34. particulae quibus haec animi natura creatur,
  35. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  36. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  37. quapropter neque natali privata videtur
  38. esse die natura animae nec funeris expers.
  39. Semina praeterea linquontur necne animai
  40. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  41. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  42. partibus amissis quoniam libata recessit.
  43. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  44. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  45. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  46. expirant atque unde animantum copia tanta
  47. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  48. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  49. vermibus et privas in corpora posse venire
  50. credis nec reputas cur milia multa animarum
  51. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  52. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  53. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  54. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  55. an quasi corporibus perfectis insinuentur.