De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  2. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  3. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  4. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  5. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  6. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  7. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  8. posset et innasci quavis in parte soleret,
  9. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  10. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  11. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  12. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  13. totum posse extra corpus durare genique.
  14. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  15. confiteare animam distractam in corpore toto.
  16. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  17. consentire putare et fungi mutua posse
  18. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  19. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  20. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  21. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  22. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  23. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  24. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  25. dissociare intus partis, ut materiai
  26. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  27. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  28. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  29. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  30. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  31. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  32. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  33. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  34. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  35. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  36. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  37. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  38. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  39. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  40. ---
  41. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  42. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  43. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  44. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  45. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  46. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  47. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  48. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  49. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  50. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  51. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  52. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  53. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  54. omnibus humanis esset terraque marique,
  55. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  56. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,