De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  2. quapropter neque natali privata videtur
  3. esse die natura animae nec funeris expers.
  4. Semina praeterea linquontur necne animai
  5. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  6. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  7. partibus amissis quoniam libata recessit.
  8. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  9. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  10. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  11. expirant atque unde animantum copia tanta
  12. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  13. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  14. vermibus et privas in corpora posse venire
  15. credis nec reputas cur milia multa animarum
  16. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  17. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  18. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  19. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  20. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  21. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  22. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  23. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  24. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  25. et mala multa animus contage fungitur eius.
  26. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  27. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  28. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  29. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  30. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  31. conexae neque consensu contagia fient.
  32. Denique cur acris violentia triste leonum
  33. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  34. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  35. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  36. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  37. si non, certa suo quia semine seminioque
  38. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  39. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  40. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  41. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  42. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  43. accipiter fugiens veniente columba,
  44. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  45. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  46. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  47. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  48. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  49. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  50. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  51. sin animas hominum dicent in corpora semper
  52. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  53. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  54. si non, certa suo quia semine seminioque
  55. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  56. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  57. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  58. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  59. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  60. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  61. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  62. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  63. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  64. an metuit conclusa manere in corpore putri
  65. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  66. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  67. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  68. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  69. expectare immortalis mortalia membra
  70. innumero numero certareque praeproperanter
  71. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  72. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  73. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  74. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  75. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  76. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  77. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  78. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  79. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  80. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  81. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  82. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  83. posset et innasci quavis in parte soleret,
  84. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  85. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum