De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  2. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  3. totum posse extra corpus durare genique.
  4. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  5. confiteare animam distractam in corpore toto.
  6. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  7. consentire putare et fungi mutua posse
  8. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  9. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  10. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  11. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  12. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  13. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  14. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  15. dissociare intus partis, ut materiai
  16. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  17. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  18. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  19. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  20. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  21. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  22. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  23. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  24. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  25. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  26. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  27. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  28. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  29. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  30. ---
  31. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  32. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  33. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  34. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  35. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  36. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  37. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  38. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  39. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  40. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  41. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  42. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  43. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  44. omnibus humanis esset terraque marique,
  45. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  46. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  47. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  48. accidere omnino poterit sensumque movere,
  49. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  50. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  51. distractast animi natura animaeque potestas,
  52. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  53. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  54. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  55. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  56. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  57. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  58. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  59. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  60. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  61. nam cum respicias inmensi temporis omne
  62. praeteritum spatium, tum motus materiai
  63. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  64. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  65. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  66. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  67. inter enim iectast vitai pausa vageque
  68. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  69. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  70. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  71. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  72. illum cui possint incommoda conciliari,
  73. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  74. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  75. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  76. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  77. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  78. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  79. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  80. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  81. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  82. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  83. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  84. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  85. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  86. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,