De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sanguine civili rem conflant divitiasque
  2. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  3. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  4. et consanguineum mensas odere timentque.
  5. consimili ratione ab eodem saepe timore
  6. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  7. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  8. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  9. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  10. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  11. percipit humanos odium lucisque videndae,
  12. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  13. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  14. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  15. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  16. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  17. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  18. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  19. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  20. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  21. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  22. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  23. non radii solis neque lucida tela diei
  24. discutiant, sed naturae species ratioque.
  25. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  26. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  27. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  28. atque oculei partes animantis totius extant.
  29. ---
  30. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  31. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  32. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  33. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  34. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  35. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  36. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  37. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  38. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  39. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  40. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  41. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  42. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  43. in nullo caput interea sit forte dolore.
  44. Praeterea molli cum somno dedita membra
  45. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  46. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  47. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  48. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  49. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  50. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  51. principio fit uti detracto corpore multo
  52. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  53. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  54. diffugere forasque per os est editus ,
  55. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  56. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis