De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  2. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  3. semina, curare in membris ut vita moretur.
  4. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  5. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  6. quapropter quoniam est animi natura reperta
  7. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  8. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  9. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  10. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  11. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  12. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  13. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  14. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  15. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  16. idque situm media regione in pectoris haeret.
  17. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  18. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  19. cetera pars animae per totum dissita corpus
  20. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  21. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  22. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  23. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  24. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  25. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  26. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  27. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  28. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  29. consentire animam totam per membra videmus
  30. sudoresque ita palloremque existere toto
  31. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  32. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  33. denique concidere ex animi terrore videmus
  34. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  35. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  36. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  37. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  38. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  39. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  40. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  41. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  42. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  43. corporea natura animum constare animamque?
  44. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  45. consentire animum nobis in corpore cernis.
  46. si minus offendit vitam vis horrida teli
  47. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  48. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  49. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  50. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  51. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  52. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  53. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  54. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  55. principio esse aio persuptilem atque minutis