De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  2. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  3. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  4. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  5. Praeterea si inmortalis natura animaist
  6. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  7. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  8. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  9. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  10. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  11. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  12. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  13. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  14. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  15. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  16. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  17. si subito medium celeri praeciderit ictu
  18. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  19. dispertita procul dubio quoque vis animai
  20. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  21. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  22. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  23. falciferos memorant currus abscidere membra
  24. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  25. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  26. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  27. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  28. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  29. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  30. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  31. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  32. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  33. inde alius conatur adempto surgere crure,
  34. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  35. et caput abscisum calido viventeque trunco
  36. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  37. donec reliquias animai reddidit omnes.
  38. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  39. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  40. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  41. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  42. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  43. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  44. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  45. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  46. particulis animas? at ea ratione sequetur
  47. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  48. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  49. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  50. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  51. Praeterea si inmortalis natura animai
  52. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  53. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  54. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  55. nam si tanto operest animi mutata potestas,