De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  2. Praeterea si inmortalis natura animai
  3. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  4. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  5. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  6. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  7. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  8. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  9. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  10. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  11. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  12. inferri solitast animi vivata potestas
  13. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  14. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  15. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  16. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  17. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  18. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  19. expertis animas nec leti lege solutas;
  20. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  21. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  22. quod fieri totum contra manifesta docet res
  23. ita conexa est per venas viscera nervos
  24. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  25. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  26. et lapis oppressus subitis e frugibus
  27. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  28. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  29. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  30. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  31. permanare animam nobis per membra solere,
  32. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  33. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  34. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  35. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  36. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  37. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  38. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  39. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  40. particulae quibus haec animi natura creatur,
  41. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  42. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  43. quapropter neque natali privata videtur
  44. esse die natura animae nec funeris expers.
  45. Semina praeterea linquontur necne animai
  46. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  47. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  48. partibus amissis quoniam libata recessit.
  49. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  50. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  51. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  52. expirant atque unde animantum copia tanta
  53. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  54. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  55. vermibus et privas in corpora posse venire
  56. credis nec reputas cur milia multa animarum
  57. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  58. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  59. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  60. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  61. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  62. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  63. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  64. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  65. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  66. et mala multa animus contage fungitur eius.
  67. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  68. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  69. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  70. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  71. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  72. conexae neque consensu contagia fient.
  73. Denique cur acris violentia triste leonum
  74. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  75. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  76. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  77. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  78. si non, certa suo quia semine seminioque