De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  2. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  3. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  4. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  5. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  6. accipiter fugiens veniente columba,
  7. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  8. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  9. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  10. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  11. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  12. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  13. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  14. sin animas hominum dicent in corpora semper
  15. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  16. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  17. si non, certa suo quia semine seminioque
  18. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  19. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  20. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  21. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  22. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  23. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  24. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  25. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  26. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  27. an metuit conclusa manere in corpore putri
  28. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  29. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  30. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  31. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  32. expectare immortalis mortalia membra
  33. innumero numero certareque praeproperanter
  34. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  35. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  36. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  37. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  38. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  39. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  40. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  41. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  42. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  43. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  44. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  45. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  46. posset et innasci quavis in parte soleret,
  47. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  48. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  49. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  50. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  51. totum posse extra corpus durare genique.
  52. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  53. confiteare animam distractam in corpore toto.
  54. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  55. consentire putare et fungi mutua posse
  56. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  57. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  58. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  59. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  60. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  61. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  62. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  63. dissociare intus partis, ut materiai
  64. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  65. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  66. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  67. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  68. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  69. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  70. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  71. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  72. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  73. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  74. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  75. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  76. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  77. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  78. ---
  79. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,