De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam prolapsa foras enaret in auras.
  2. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  3. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  4. ire anima ac toto solui de corpore tota
  5. et quasi supremo languescere tempore voltus
  6. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  7. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  8. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  9. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  10. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  11. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  12. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  13. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  14. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  15. non modo non omnem possit durare per aevom,
  16. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  17. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  18. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  19. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  20. verum deficere in certa regione locatam;
  21. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  22. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  23. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  24. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  25. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  26. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  27. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  28. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  29. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  30. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  31. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  32. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  33. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  34. Praeterea si inmortalis natura animaist
  35. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  36. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  37. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  38. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  39. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  40. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  41. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  42. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  43. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  44. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  45. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  46. si subito medium celeri praeciderit ictu
  47. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  48. dispertita procul dubio quoque vis animai
  49. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  50. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  51. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  52. falciferos memorant currus abscidere membra
  53. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  54. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  55. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  56. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  57. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  58. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  59. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  60. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  61. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  62. inde alius conatur adempto surgere crure,
  63. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  64. et caput abscisum calido viventeque trunco
  65. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  66. donec reliquias animai reddidit omnes.
  67. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  68. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  69. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  70. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  71. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  72. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  73. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  74. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  75. particulis animas? at ea ratione sequetur
  76. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  77. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  78. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,