De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  2. donec reliquias animai reddidit omnes.
  3. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  4. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  5. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  6. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  7. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  8. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  9. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  10. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  11. particulis animas? at ea ratione sequetur
  12. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  13. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  14. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  15. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  16. Praeterea si inmortalis natura animai
  17. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  18. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  19. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  20. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  21. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  22. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  23. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  24. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  25. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  26. inferri solitast animi vivata potestas
  27. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  28. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  29. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  30. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  31. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  32. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  33. expertis animas nec leti lege solutas;
  34. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  35. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  36. quod fieri totum contra manifesta docet res
  37. ita conexa est per venas viscera nervos
  38. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  39. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  40. et lapis oppressus subitis e frugibus
  41. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  42. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  43. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  44. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  45. permanare animam nobis per membra solere,
  46. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  47. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  48. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  49. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  50. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  51. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  52. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  53. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  54. particulae quibus haec animi natura creatur,
  55. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  56. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  57. quapropter neque natali privata videtur
  58. esse die natura animae nec funeris expers.
  59. Semina praeterea linquontur necne animai
  60. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  61. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  62. partibus amissis quoniam libata recessit.
  63. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  64. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  65. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  66. expirant atque unde animantum copia tanta
  67. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  68. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  69. vermibus et privas in corpora posse venire
  70. credis nec reputas cur milia multa animarum
  71. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  72. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  73. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  74. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  75. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  76. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  77. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  78. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  79. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  80. et mala multa animus contage fungitur eius.
  81. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  82. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  83. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  84. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  85. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse