De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  2. haut possunt post mortem eiecta moveri
  3. propterea quia non simili ratione tenentur;
  4. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  5. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  6. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  7. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  8. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  9. dissolui sensus animi fateare necessest
  10. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  11. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  12. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  13. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  14. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  15. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  16. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  17. fundamenta foras manant animaeque per artus
  18. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  19. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  20. dispertitam animae naturam exisse per artus
  21. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  22. quam prolapsa foras enaret in auras.
  23. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  24. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  25. ire anima ac toto solui de corpore tota
  26. et quasi supremo languescere tempore voltus
  27. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  28. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  29. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  30. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  31. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  32. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  33. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  34. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  35. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  36. non modo non omnem possit durare per aevom,
  37. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  38. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  39. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  40. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  41. verum deficere in certa regione locatam;
  42. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  43. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  44. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  45. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  46. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  47. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  48. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  49. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  50. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  51. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  52. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  53. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  54. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  55. Praeterea si inmortalis natura animaist
  56. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  57. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  58. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  59. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  60. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  61. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  62. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  63. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  64. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  65. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  66. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  67. si subito medium celeri praeciderit ictu
  68. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  69. dispertita procul dubio quoque vis animai
  70. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  71. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  72. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  73. falciferos memorant currus abscidere membra
  74. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  75. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  76. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  77. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  78. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  79. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  80. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  81. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  82. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  83. inde alius conatur adempto surgere crure,
  84. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  85. et caput abscisum calido viventeque trunco