De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conexae neque consensu contagia fient.
  2. Denique cur acris violentia triste leonum
  3. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  4. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  5. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  6. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  7. si non, certa suo quia semine seminioque
  8. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  9. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  10. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  11. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  12. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  13. accipiter fugiens veniente columba,
  14. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  15. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  16. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  17. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  18. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  19. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  20. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  21. sin animas hominum dicent in corpora semper
  22. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  23. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  24. si non, certa suo quia semine seminioque
  25. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  26. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  27. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  28. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  29. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  30. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  31. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  32. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  33. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  34. an metuit conclusa manere in corpore putri
  35. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  36. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  37. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  38. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  39. expectare immortalis mortalia membra
  40. innumero numero certareque praeproperanter
  41. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  42. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  43. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  44. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  45. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  46. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  47. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  48. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  49. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  50. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  51. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  52. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  53. posset et innasci quavis in parte soleret,
  54. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  55. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  56. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  57. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  58. totum posse extra corpus durare genique.
  59. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  60. confiteare animam distractam in corpore toto.
  61. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  62. consentire putare et fungi mutua posse
  63. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  64. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  65. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  66. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  67. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  68. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  69. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  70. dissociare intus partis, ut materiai
  71. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  72. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  73. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  74. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  75. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  76. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  77. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  78. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  79. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  80. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  81. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  82. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  83. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  84. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  85. ---
  86. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,