De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  2. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  3. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  4. si subito medium celeri praeciderit ictu
  5. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  6. dispertita procul dubio quoque vis animai
  7. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  8. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  9. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  10. falciferos memorant currus abscidere membra
  11. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  12. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  13. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  14. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  15. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  16. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  17. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  18. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  19. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  20. inde alius conatur adempto surgere crure,
  21. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  22. et caput abscisum calido viventeque trunco
  23. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  24. donec reliquias animai reddidit omnes.
  25. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  26. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  27. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  28. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  29. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  30. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  31. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  32. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  33. particulis animas? at ea ratione sequetur
  34. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  35. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  36. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  37. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  38. Praeterea si inmortalis natura animai
  39. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  40. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  41. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  42. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  43. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  44. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  45. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  46. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  47. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  48. inferri solitast animi vivata potestas
  49. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  50. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  51. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  52. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  53. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  54. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  55. expertis animas nec leti lege solutas;
  56. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  57. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  58. quod fieri totum contra manifesta docet res
  59. ita conexa est per venas viscera nervos
  60. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  61. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  62. et lapis oppressus subitis e frugibus
  63. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  64. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  65. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  66. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  67. permanare animam nobis per membra solere,
  68. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  69. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  70. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  71. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  72. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  73. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  74. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  75. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  76. particulae quibus haec animi natura creatur,
  77. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  78. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  79. quapropter neque natali privata videtur
  80. esse die natura animae nec funeris expers.
  81. Semina praeterea linquontur necne animai
  82. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  83. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  84. partibus amissis quoniam libata recessit.
  85. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  86. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  87. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  88. expirant atque unde animantum copia tanta
  89. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  90. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  91. vermibus et privas in corpora posse venire
  92. credis nec reputas cur milia multa animarum
  93. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  94. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  95. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  96. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  97. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  98. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  99. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  100. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  101. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  102. et mala multa animus contage fungitur eius.
  103. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  104. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  105. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  106. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  107. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  108. conexae neque consensu contagia fient.
  109. Denique cur acris violentia triste leonum
  110. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  111. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  112. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  113. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  114. si non, certa suo quia semine seminioque
  115. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  116. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  117. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  118. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  119. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  120. accipiter fugiens veniente columba,
  121. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  122. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt